SZEFFLER (SEFFLER) h. DWUWIEŻE,

Actum in Castro Cracoviensi feria 5-ta, post festum Sanctorum Viti et Modesti martyrum proxima, Anno Domini 1598.
Obiata litteraram nobilitatis Stanislai Szeffler.

Ad officium actaque praesentia castrensia capitanealia Cracoviensia personaliter veniens nobilis Stanislaus Szeffler obtulit officio praesenti castrensi capit. crac. litteras nobi-litatis in pargameno scriptas, infraseriptas, per Sacram Maiestatem Regiam eidem Stanislao Seffler datas et concessas, manu Sacrae Regiae Maiestatis subscriptas et sigillo appenso maioris ex una et minoris cancellariae Regni Poloniae partibus ex altera munitas, petens easdem ab officio praesenti in acta castrensia capit. crac. inscribi et ingrossari. Cuius affectationi officium praesens annuendo litteras praedictas videns omni suspicionis nota carentes, suscepit et in acta praesentia inscribi admisit iuxta tenorem earum talem:
In nomine Domini Amen. Ad perpetuam rei memo-riam. Nos Sigismundus III, Dei gratia rex Poloniae etc. Significamus praesentibus litteris nostris, quorum interest universis et singulis, praesentibus et futuris earumque notitiam habituris. Quod tametsi secundum naturam cuique ea semina virtutis a Deo tributa sint, ut iis quisque ad vitam recte sociatate humuna transigendam contentus esse possit, tamen cum in rebus humanis ad conservandam societatem nihil magis valeat, quam uti quisque quanto magis ingenii bonis caeteris praestat, ita ea non intra privatos parietes recondat et in latebris sepulta iacere sinat, sed ad communem civium utilitatem conferat, atque inde fieri vi-demus homines illiberali et humili ingenio, quorum studia in constituendis duntaxat suis commodis versantur, quique sibi soli natos esse existimant, postremo in republica loco cen-seri eorumque qui negotia publica tractant omnibusque prodesse eupiunt imperio ac interdum arbitrio esse obnoxios. Quare cum prudentia hominum videret reipublicae cuique maxime expedire cives quam plurimi ut essent qui promovendis publicis bonis animum ad studia admoverent, praemia virtutum prima et praecipua, honores et dignitates, quibus praeclara ingenia plurimum moveri solent, proposuit, atque ita bene meritos ex ordine ignarorum civium eximit et discrimen inter utrosque data illis veluti quadam tessera posuit, nec sane abhorrent ab hoc signi veterum instituto istius quoque Regni sanctiones et leges, quae omnes et quolibet ordine in palestram virtutis descendentes eiusque bra-vium multo sudore et variis laboribus periculisque expeten-tes cupide amplectuntur et sublimi solio, dignitatis corona nobilitatis victrici redimitos collocant. Cum enim nobilitas virtutis fundamento nitatur, imo vero antiquitatis iudicio pulcherrima virtutum nuncupetur, non sine probatissima causa veteres optimos et praestantissimos civces hoc nomine et ordine a vulgo discernendos esse putaverunt. Quorum nos exempla imitati et instituta Regni istius secuti, posteaquam in hisce comitiis Regni generalibus in publico senatus consensu propositus fuisset nobis egregius Stanislaus Seffler, honestis ac claris parentibus in civitate nostra Cra-coviensi, videlicet honesto Stanislao Seffler et nobili Anna Wilczkowna de magna Dembieńsko ex ducatu Opoliensi in Silesia iuxta ritum sanctae ecclesiae catholicae in ma-trimonii copula procreatus, cuiusque avia materna fuit nobilis Dorothea Plińska de Szczekarzow, distrietus Prossovieinsis e palatinatu Cracoviensi, Jastrzembeciorum familia oriunda' atque item arvia paterna mater videlicet patris ipsius nobilis Felicia Dembińska de Dembiany de armis Rawicz nuncupatis eiusque ita virtus eximia a plerisque Regni nostri consiliariis publice commendata nobis est, ipsum nimirum pueritiam primum in perdiscendis liberalibus studiis traduxisse, demum aliquot annos in servitiis magnifici Stanislai Krasicki de Sieczyn castellani Premisliensis et Serenissimae principis Dominae Annae reginae coniugis Nostrae cbarissimae curiae magistri contrivisse, atque eundem dominum protune suum sub oppugnationem civitatis Gedanensis per dominum Stephanum regem, antecessorem Nostrum factam atque demum per omnes eiusdem Stepha-ni regis in Moschoviam bellicas expeditiones secutum fuisse, ibique, quantum per aetatem licuit, primae adolescentiae vigorem et in. adeundis periculis alaeritatem comprobasse, postea vero post electionem Nostram dum illustris et magnificus Joannes de Samogosczie, supremus regni Nostri cancellarius et exercituum generalis, Belzensis, Knisinensis, Marienburgensis etc. capitaneus, Gracoviam, regni Nostri sedem pro nobis et reipublicae retineret, eundem Stanislaum Szeffler una cum aliis militaribus viris saepe excubias in moeniis et turribus eiusdem urbis die noctuque vigilantissime obiisse, prout etiam haec omnia ab ipsomet illustri et magnifico supremo cancellario et exercitum regni Nostri generali abunde cognovimus. Talia quoque caeteri consiliarii regni Nostri virtutum et meritorum de ipso testi-monia praestauter petierunt, ut cum autoritate Nostra regia, speciali privilegio in equestrem et nobilem regni Nostri ordinem transferre et ascribere dignaremur. Nos, ut et quem ipse egregia virtute promeruisset honorem ipsi reponderemus et alios ad eundem virtutis .cursum excitaremus, hunc ipsum Stanislaum Seffler nobilitandum censuimus uti quidem hisce praesentibus litteris Nostris nobilitamus, ordi-ni equestri ascribimus et vere ac legitime nobilem creamus et declaramus Nostra autoritate atque Senatus consilio ipsi eiusque posteritati regni legesque, iura, libertates, immunitates, praerogativas et privilegia omnia attribuimus et ad amplissimos quosque honores dignitatumque gradus petendos, adipiscendos gerendosque facimus potestatem, ad extremum nibil illi posterisque eius ad utendum, fruendum et gaudendum escipimus, quo tam generaliter universi quam singularim omnes et singuli regni Nostri nobiles tam domi quam foris, tam in senatu quam in iudiciis, tam pace quam bello, tam universalibus quam particularibus agendis conventibus utantur, fruantur et gaudeant aero perpetuitatis durante. Quod quidem ius nobilitatis ut illustrius certis insignibus tanquam veris quibusdam notis et argumentis reddamus, haec insignia illis suisque posteris tribuimus, scutum videlicet triangulare rubri coloris, in quo duae turres albae a parte inferiori coniunctae appareant, super scutnm galea militaris aperta, corona aurea redimita, de qua alfae similes duae albae turres, ut in scuto eminent, scutum vero ab utraque parte rubri et albi coloris lene ambientes eircurafluent, quemadmodum pictoris manii hic clarius depicta cernuntur, insigne seu stemma ipse nobilis Stanislaus Seffler et posteritas eius in perpetuum retinebit, eaque in consignandis epistolis, quibusvis privatis et publicis negotiis, aedificiis, vexiliis, munimentis ille et posteritas ipsius utetur eo modo, quo insignibus suis alia regni Nostri nibilitas ac familiae ufuntur. Quod quidem universis et singulis regni et subiectarum nobis ditionum hominibus ac caeteris quorum interest praesentibus hisce denuntiamus, mandantes, ut ipsum commemoratum nobilem Stanislaum Seffler cum illius sexus utriusque posteritate ab eo deseendente, pro vero et legitimo nobili reputent et habeant locum illi tanquam vero nobili in omnibus actibus et congregationibus publicis et privatis dent, armis supra expressis atque insignibus suis illum uti permittant, atque adeo quae veris nobilibus equestris ordinis iure vel more et consuetudine regni huius recepta debentur ipsi et posteritati eius tribuant. Id quod Nos optimum quemque et virtutis amantem etiam sua sponte libenter facturum non dubitamus. Quod si quis ejusmodi fuerit. qui temeritate vel invidia ductus nobilitati ipsius detrahere aut obtrectare ausus fuerit, poenis contra detrahentes aliorum nobilitati legibus sancitis subiacebit. In quorum omnium evidentius testimonium et fidem hasce manu nostra subscriptas sigillo regni appenso consignari mandavimus. Datum Varsoviae, in conventu regni generali, die 17 mensis Martii anno domini 1597, regnorum nostrorum polonici decimo, suetici vero anno tertio. Praesentibus illustrissimis, reverendissimis et reverendis in Christo patribus, dominis Stanislao Karnkowski gnesnensi, legato nato et regni Nostri primate, Joanne Demetrio Sulikowski Leopoliensi — archiepiscopis; Georgio Sacrae Romanae ecelesiae cardinali Radziwiłło duce in Olika et Nieśwież episcopatus Craco-viensis administratore perpetuo, Hieronimo Rozdrażowski Vladislaviensi et Pomeraniae, Bernardo Maczieiowski Luceoviensi, Laurentio Goślicki Premisliensi, Petro Tylicki . Culmensi, Ottone Schenching Vendensi — episcopis; nec non illustribus, magnificis, generosis et venerabilibus Ianussio duce in Ostrog castellano Cracoviensi, Cerkasensi, Nicolao Firley de Dambrowicza Cracoviensi, Novae civitatis Korczyn Hieronimo Gostomski do Luzenice Posnaniensi, Sen-domiriensi Sredensique, Christophoro Radziwiłł duce in Dubinki et Birze Vilnensi, Kokenhausensi, Alberto Łaski Si-raciensi et Marienburgensi, Stanislao Miński Lenciciensi Plocensique, Andrea Leszczyński de Leszno Brzestensi, Constantino duce in Ostrog Kijoviensi, Ioanne Sieniński Podoliae, Hieronimo Parys Mazoviae, Alberto Wilkanowski Ravensi, Nicolao Dzialiński Culmensi, Ludovico a Mortagen Pomeraniae Pokrzywnicensique — palatinis et capitaneis; Stanislao Bąkowski Lenciciensi Siraciensique, Petro Niszczycki Belzensi, Ioanne Leśniowolski de Obory Cernensi, Parnaviensi, Stanislao Krasiński Podlachiae, Andrea Firley Radomiensi, Stanislao Krasicki Premisiiensi et Serenissimae Reginae curiae magistro, Stanislao Golski Haliciensi, Borensique, Francisko Krasiński Ciechanoviensi — castellanis et capitaneis; Nicolao Zebrzydowski supremo regni marschalco, Cracoviensi, Ioanne Zamoyski cancellario et exercituum regni nostri generali, Bełzensi, Derpatensi, Leone Sapiha magni ducatus Lithvaniae cancellario, Ioanne Tarnowski Cracoviensi, Vladislaviensi Lenciciensique praeposito regnique vicecancellario, Gabriele Woyna magni ducatus Nostri Lithvaniae vicecancellario, Ioanne Firley regni Nostri thesaurario Lublinensique, Demetrio Haleczki magni ducatus Lithvaniae thesaurario, Laurentio Gembicki regni nostri maiore secretario, canonico Cracoviensi, Ioanne Galczynski canonico Cracovieusi, Ioanne Thoma a Drohojow capitaneo Premisliensi curiae regni Nostri referendariis, Mathia Pstrokonski, Simone Rudnicki canonicis Cracoviensibus et secretariis Nostris, nec non nuntiis terrarum omnium ad praesentem conventum generalem congregatis. Per manus supradicti Ioannis Zamoyski cancellarii et exercituum regni Nostri generalis, Bełzensis, Derpatensisque capitanei. P. Cziekliński. Sigismundus Rex.

Ex libris oblatorum castrensium capitanealium Cracoviensium No. 25 pag, 1227 depromptum.



Od autora Lokacja miasta Oleśnica piastowska Oleśnica Podiebradów Oleśnica Wirtembergów
Oleśnica za Welfów
Oleśnica po 1885 r. Zamek oleśnicki Kościół zamkowy Pomniki Inne zabytki
Fortyfikacje Herb Oleśnicy Herby księstw Drukarnie Numizmaty Książęce krypty
Kary - pręgierz i szubienica Wojsko w Oleśnicy Walki w 1945 roku Renowacje zabytków
Biografie znanych osób Zasłużeni dla Oleśnicy Artyści oleśniccy Autorzy Rysowali Oleśnicę
Fotograficy Wspomnienia osadników Mapy Co pod ziemią? Landsmannschaft Oels
Wydawnictwa oleśnickie Recenzje Bibliografia Linki Zauważyli nas Interpelacje radnych
Alte Postkarten - widokówki Fotografie miastaRysunki Odeszli Opisy wybranych miejscowości
CIEKAWOSTKI ZWIEDZANIE MIASTA Z LAPTOPEM, TABLETEM ....
NOWOŚCI